EMBDA

EMBDA
EMBDA
seu Emda, urbs Germ. munita, emporiumqueve celebre, ad fluv. Amisiae ostia, Frisiae Occid. caput, alias sub proprio Comite, nunc in ditione Batavorum, 6. mill. Germ. a Groninga in Ort. 15. a Brema in Occas. cum portu commodissimo. Historia urbis pacusi haec est: Vicus primum fuit, dein opp. tenue, cuius durius ab aliis habiti tutelam suscepit Grethana domus, e qua Ulricus, A. C. 1454. clam primo nobiles alios, clam populum,
a Friderico III. Imp. in eum tractum, qui ab Amasio ad Visurgim mari praetenditur, accepit nomen Comitis et ius, quantum libertas Frisia pateretur. Temperavit hic benignitate Imperium, multa populo Emdano, multa Magistratibus relinquens, aut largiens, magisqueve etiam fil. eius Edsardus I. Huic fil. Enno I. impar patri, et sic regens, ut ab aliis ipse regeretur, brevi obiit. Quo tempore, cum Orbis Christianus religonum dissidio concuti coepisset Emda eam professionem secuta, quae alias per terras ferro atque igni petebatur, Belgas, Gallos, Anglos, vim magnam convenarum; opportunitate fluminis invitavit, aluitqueve. Idem pietatis studium Annae tum Oldenburgicae, quae filii Edsardi II. nomine praeerat, cuius comitate et perfugio gentium, incredibile quantum urbs adoleverit, aucta non minus sex hominum milibus. Secuta hinc flo rentium populorum mala, superbia apud illos et luxus, invidia apud dominantes. Nec tamen ad vim ventum, dum Edsardum II. asperiorem frater minor Ioh. mitior consiliis aut metu retinebat. At, Ioh. mortuo, Edsardus religionis discors, nam ipse Augustanam, Emdani Reformatam profitentur, magis ac magis suspectam habere coepit civium felicitatem: instigatus inprimis ab uxore Suecica: Hinc turbae satis acres, compositae tandem a Batavis, A. C. 1595. quorum praesidium hodiequeve urbem tuetur. Vide Hug. Grot. Hist. l. 4. Reformationis historiam alii sic referunt: In Orientali Frisia Edsardus I Comes, Evangelii doctrinâ ex libris haustâ eam Auricae, Leerae, Nordae, Emdae proponi curavit: prae aliis doctoribus Georgii Aportani opera usus. Sub eius autem successore Ennone I. vicini Lutherani abusi bonitate Comitis, per turbant Ecclesias, iis Sacramentatiâ lite motâ. Hinc confessio Ecclesiarum 33. articulis constans, evulgata, ex qua pateret, Eos nec Verbum Dei, nec Sacramenta contemnere. Has lites anno vitae ultimo, 1540. nempe, compositurus Comes, statumqueve Ecclesiae ex consilio Ioh. a Lasco ordinaturus, morte praeventus est. Demum ergo triennio post, Lasconi omnium votis delata est Ephoria Ecclesiarum: qui gnarus, quantum in Disciplina Ecclesiastica situm sit, ut et in eruditione Pastorum, Collegium Pastorum, in quo in mores singulorum inquisitio et de Articulis disquisitio haberetur, instituit: quo singulis hebdomadibus, Vere et Aestate, feriâ 2. sub multa gravi eosdem confluere iussit; qui ordo in hunc usque diem observatur. Abr. Scultetus Annal. Eccl. Ubbo Emmius Hist. Fris. l. 50. c. 53. Hinc ab Eduardo VI. Angliae Rege a Comitissa impetratus ibi Reformationis quoque opus aggressus est, Ecclesiisqueve Belgicâ et Gallicâ Londini ordinatis, Superintendentis munus, auctoritate Regis obiit. In Comitatu dein Emdano eiectis ex Anglia Reformatis, sub Maria Regina perfugium fuit, A. C. 1556. Inter urbis Theologos celebris inprimis Menso Altingus, obiit A. C. 1612. aet. 72. Synodo Dordracenae. A. C. 1618. 1619. habitae, Theologi quoque hinc missi interfuerunt. Sub initia vero Reformationis statim Melchior Hofmannus, stupenda de novo quodam regno somnians urbe iectus est. Idem ubbo Emmius. Vide quoque in voce Edsardus et Frisia Or.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • OSTFRISIA — seu Frisia Orientalis, (quam vocem si placet. vide) Comitatus fit, saeculô 14. Circa Annum enim Chr. 1350. passim per Frisiam Transamasanam familiae nobiles caput efferre, et sub Praefecturarum titulo, varios Capitaneatus exstruere coeperunt:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Emden — Infobox German Location Art = Stadt Wappen = Emden stadtwappen.jpg lat deg = 53 |lat min = 22 |lat sec = 20 lon deg = 07 |lon min = 12 |lon sec = 24 Lageplan = Bundesland = Niedersachsen Landkreis = Kreisfreie Stadt Höhe = 1 Fläche = 112.33… …   Wikipedia

  • Australia — This article is about the country. For other uses, see Australia (disambiguation). Commonwealth of Australia …   Wikipedia

  • Emden — Emden …   Wikipédia en Français

  • Liste Des Noms Latins Des Villes Européennes — Noms latins de villes Afrique Asie Europe …   Wikipédia en Français

  • Liste des noms latins des villes europeennes — Liste des noms latins des villes européennes Noms latins de villes Afrique Asie Europe …   Wikipédia en Français

  • Liste des noms latins des villes européennes — Noms latins de villes Afrique Asie Europe …   Wikipédia en Français

  • Emden — Saltar a navegación, búsqueda Emden Escudo …   Wikipedia Español

  • AMASIA — German. civitas. Ptol. Hodie Marptergum, longitud. 30. 33. latitud. 50. 43. Item urbs Ponti, Mithridatis M. et Strabonis Geographi patria, dicente ipsô l. 12. ubi de Amasia: Η῾ δ᾿ ἡμετέρα πόλις κεῖται μὲν εν φάραγγι βαθεία καὶ μεγάλῃ, δἰ ἧς ὁ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARX Delfzilia — vulgo Delfziil Schans incolis, le Fort de Delfzil Gallis, arx Belgii,in Groningae dominio, ad littus et prope Amasi fluvii ostia, unâ leucâ a Damma, et pari trium leucarum spatiô a Groninga simul et Embda semota. Pluries eversa et restaurata fuit …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”